II. 3. Chius dominum emit. lxxxviii

Χῖος δεσπότην ὠνήσατο, id est Chius dominum mercatus est, in eos quadrabit, qui sibi ipsi malum accersunt. Usus est hoc adagio Eupolis in Amicis, Athenaeo teste lib. Dipnosophistarum sexto. Natum ait inde, quod cum Chii primi servis mercenariis instituissent uti, postea subacti a Mithridate Cappadoce propriis servis vincti sunt traditi, ut in Colchorum regionem deportarentur, idque illis aliquando eventurum oraculum praedixerat. Hujus historiae auctores citat Nicolaum Peripateticum et Posidonium Stoicum. Nec Stephanus tacuit hanc gentem primum usam famulis θεράπουσι, quemadmodum Lacedaemonii utebantur, quos vocabant Εἵλωτας, id est captivos, Sicyonii, quos dicebant κορυνήφορους, id est clavigeros, a clava, Itali Pelasgis, Cretes quos appellant δμωίτας. Est autem Χίος clarissima Ionum insula, habens ejusdem nominis civitatem. Possessivum circumflexe scribitur : Χῖος.

Index Adagiorum