II. 3. Voracior purpura. lxxxiv

Athenaeus libro tertio Dipnosophistarum ex Apollodoro hujusmodi quoddam refert proverbium : Λιχνότερα τᾶν πορφυρᾶν, id est Edaciora purpuris, idque ductum existimat vel a tincta purpura, quae omnia, quibus admota fuerit, velut ad sese rapit suoque colore res vicinas inficit additque lucem, vel ab animante ipso, quod, quicquid nactum fuerit, retinet ac devorat. Utrumque propemodum licet e Plinii verbis colligere, siquidem libro nono, capite trigesimo sexto, de colore scribit in hunc modum : Sed purpurae florem illum tingendis expetitum vestibus in mediis habent faucibus. Liquoris hic est minimi in candida vena, unde preciosus bibitur nigrantis rosae colore sublucens. Reliquum corpus sterile. Ac paulo post : Hinc (aut, ut alii legunt, huic) fasces securesque Romanae viam faciunt. Idemque pro majestate in pueritia est, distinguit ab equite curiam, diis advocatur placandis omnemque vestem illuminat, in triumphali miscetur auro. Quapropter excusata et purpurae sit insania. De voracitate mox haec subjicit : Lingua purpurae longitudine digitali, qua pascitur devorando reliqua conchylia : tanta duritia aculeo est. Conveniet in edaces aut in eos, qui omnia in suum compendium vertunt. Fortasse durius, sed non ineleganter accommodabitur ad reges δημοβόρους aut advocatos, qui purpurati omnia converrunt in fiscum suum et quocumque se conferunt, abradunt aliquid. Tale quiddam cogitasse videntur poetae, qui Midam finxerunt contactu corporis omnia vertentem in aurum.

Index Adagiorum