II. 3. Putre salsamentum amat origanum. lxxxiii

Clearchus apud Athenaeum libro tertio :

Σαπρὸς τάριχος τὴν ὀρίγανον φιλεῖ,

id est

Putridula salsamenta amant origanum.

Origanum autem herba est acri succo, qualis et thymbra. Quin et hodie frugi patres familias carnibus jam obolentibus addunt acetum origani loco, ne sentiatur putris odor. Apte dicetur de re per se parum honesta aut jucunda atque ob id exoticis condimentis et honestamentis egente. Qui mos etiam hodie sordidis, ut piscibus supputribus, ne quid offendat edentes putor, acida admisceant. Veritas per se placet, honesta per se decent ; falsa fucis, turpia phaleris indigent, hoc est putre salsamentum origano.

Index Adagiorum