II. 3. Metum inanem metuisti. lxxx

Ἀδεὲς δέδιας δέος, id est Inanem metuisti metum, ubi quis formidat in re tuta. Vergilius : Omnia tuta timens. Inest autem in ipsa Graecanici dicti figura proverbiale quiddam propter ἀντίθεσιν, velut in his quoque : ἄδωρα δῶρα, δεσμὸς ἄδεσμος, παρθένος ἀπάρθενος, νύμφη ἄνυμφος, κῆπος ἄκηπος atque in id genus aliis, de quibus jam non semel admonuimus. Graeci dicunt μορμολύττειν, nam μορμολυκεῖον Graecis persona est, larvae aut malo genio similis, qua pueros territant quidam. Basilius Athanasio : Ἦ κομιδῇ γ᾿ ἂν παῖς εἴην, τὰ τοιαῦτα μορμολυκεῖα δεδοικώς, id est Sane vehementer essem puer, si talibus terriculamentis expavescerem. Refertur adagium in Collectaneis Plutarchi, si modo titulo est habenda fides.

Index Adagiorum