I. 2. Vulpinari cum vulpe. xxviii

Ἀλωπεκίζειν πρὸς ἑτέραν ἀλώπεκα, id est

Cum vulpe vulpinare tu quoque invicem.

Senarius est proberbialis : cum astutis astutiis agito. Horatius :

Nunquam te fallant animi sub vulpe latentes.

Aristophanes in Vespis : Οὐκ ἔστιν ἀλωπεκίζειν, id est Non licet vulpinari. Quod autem nos ἀλωπεκίζειν vertimus vulpinari, ne quis hoc verbi tanquam nostrum ac novum aspernetur, citatur ex M. Varrone a Nonio Marcello. Sic enim ausus est dicere Varro vulpinari pro ἀλωπεκίζειν, quemadmodum Horatius juvenari dixit pro νεανίζειν. Vide proverbium Βατταρίζειν.

Index Adagiorum