II. 3. Pannus lacer. lxxix

Hominem jam fastiditum et rejectum ῥάκος πολυσχιδές appellant Graeci, id est pannum undique lacerum, sumpta metaphora a veste longo usu detrita atque ob id rejecta, cum nova fuerit in precio. Sic autem quidam amicis utuntur, uti vestibus : dum usui sunt ac vigent, amplectuntur, curant, ostentant ; simul atque vel aetate defecti sunt, vel alioquin utiles esse desierunt, negligunt ac rejiciunt. Lucianus : Ἄχρι δή σε τὸ τοῦ λόγου τοῦτο, ῥάκος πολυσχιδὲς ἐργασάμενος, ἐξέωσε, id est Donec ubi te jam, juxta id, quod dici solet, pannum undique lacerum reddiderit, expulerit. Idem in eodem dialogo, nempe De mercede servientibus, similitudinem adfert de novis calceis, qui tantisper in precio sunt, dum novi nitent ; iidem ubi luto sorduerunt, in angulum abjiciuntur aliquo atque ibi, nullo curante, situ cimicibusque opplentur. Solon eos, qui exercerentur ad Olympiaca certamina, primum dicebat esse sumptuosos, et ob id reip. graves ; ubi vicissent, ob fastum esse detrimento civitati, postremo cum senuissent, jam prorsus esse inutiles. Ad id exprimendum Laertius citat versiculum Euripidis :

Τρίβωνες ἐκλιπόντες οἴχονται κρόκας,

id est

Filis solutis lacera pereunt pallia.

Index Adagiorum