II. 3Qui bene conjiciet, hunc vatem.lxxviii
M. Tullius in opere De divinatione lib. II scribit Graecum versiculum vulgo jactatum extare in hanc sententiam :
[Diuin.] Citat autem eum versiculum Plutarchus in libello De responsis Pythiae : Ὁ μὲν εἰκάζων καλῶς, ὃν ἄριστον μάντιν ἀνηγόρευκεν ἡ παροιμία, [Pyth.] id est Bene conjectans, quem optimum vatem appellavit proverbium. Quanquam hic in Plutarcho locus mutilus erat et lacer. Attamen colligi potest carmen hujusmodi fuisse :Qui bene conjiciet, vatem hunc perhibeto optimum.
[Def. orac., 25, 399a] atque ita citat ex Euripide in libro De defectis oraculis. Citat et M. Tullius libro ad Atticum septimo : A te, inquit, expecto futura ; [Att.] μάντις γ᾿ ἄριστος... Huc allusit Theocritus in Piscatoribus, si modo Theocriti sunt illa :Μάντις γ᾿ ἄριστος, ὅστις εἰκάζει καλῶς,
[Idyll.] id estΟὗτος ἄριστος
Ἐστὶν ὀνειροκρίτας, ὁ διδάσκαλός ἐστι παρ᾿ ᾧ νοῦς,
Admonet adagium futurorum praescientiam non e sortibus aut auguriis petenda esse, sed a prudentia, siquidem, qui prudentia sit praeditus, is ex praeteritorum praesentiumque conjecturis facile prospiciet, quid sit eventurum. Proinde non injuria scripsit Aristoteles libro Moralium septimo φρονίμων καὶ σοφῶν ταχεῖαν εἶναι τὴν μαντικήν, καὶ μόνων, [Eth. Nic.] id est prudentium atque sapientium hominum celerem esse divinationem, et horum tantum. Utinam hanc divinandi rationem amplecterentur principes, quorum hodie bona pars a prognostis et astrologis pendet, hominum genere, ut nunc sunt plerique, vano pariter ac seditioso et reipublicae pestilente.Nemo
Somnia conjectat melius, quam mente magistra
Qui regitur.