II. 3. Amicitia stabilium, felicitas temperantium. lxxvi

Aristoteles libro Moralium Eudemiorum septimo sententiam hanc velut e medio sumptam refert, amicitiam esse stabilium et felicitatem eorum, qui sua sorte contenti sunt : Ὀρθῶς λέγεται ὅτι ἡ φιλία τῶν βεβαίων, ὥσπερ ἡ εὐδαιμονία τῶν αὐτάρκων. Amicitia virtute, non pecuniis aut forma, concilianda est. Etenim si rebus caducis concilietur, caduca sit et ipsa necesse est. Nihil autem in rebus humanis stabile praeter unam virtutem, quae sola fortunae ludibriis obnoxia non est. Deinde felicitas hominis non est in facultatibus sita, quae cupiditatem animi non explent, sed irritant, verum in hoc, ut suam quisque fortunam boni consulat. Aristoteles libro Rhetorum secundo pro exemplo sententiae simplicis ac dilucidae, si quis inspiciat, ponit hunc versiculum :

Οὐδεὶς ἐραστὴς ὅστις οὐκ ἀεὶ φιλεῖ,

id est

Haud quisquam amator est, ni amarit jugiter.

Huic adstipulatur illud Senecae : Amicitia, quae desinere potuit, nunquam vera fuit.

Index Adagiorum