II. 3. Margites. lxxi

Margiten pro stupido dixit Lucianus in Hermotimo : Ἀλλ᾿ οἴει Μαργίτῃ τινὶ διαλέγεσθαι, id est Sed existimas te cum Margite quopiam loqui. Hunc ita describit Homerus citante Aristotele libro Moralium Nicomachion sexto :

Τὸν δ᾿ οὔτ᾿ ἂρ σκαπτῆρα θεοὶ θέσαν οὔδ᾿ ἀροτῆρα

Οὔτ᾿ ἄλλως τι σοφόν,

id est

Hunc neque fossorem voluerunt numina divum

Esse, nec agricolam, nec in ulla praeterea re

Scitum aut egregium.

Suidas docet Margiten fuisse quempiam ob insignem stultitiam celebrem, qui non potuerit numerare supra quimque ; sponsam ductam non ausus est attingere veritus, ne se apud matrem incusaret. Cum jam esset factus juvenis, rogavit matrem, an ex eodem patre nata esset. Quanquam haec alii tribuunt Melitidi, alii Coroebo, de quibus suo dicetur loco. Satis apparet vocem esse fictam a μή et ἔργον, quod ad nullam actionem esset utilis. Erat autem Margites titulus operis, quod a quibusdam tribuebatur Homero. Id, ut videtur, intercidit. Indicat haec interpres Aristophanis in Avibus. Convenit cum illo Hesiodio : Nulla in parte utilis, qui nec ipse sapit, nec aliis obtemperat, et nullo in numero.

Index Adagiorum