Adagiorum Chiliades

Adagium 1270

II. 3Antequam incipias, consulto.lxx

Antequam incipias, consulto, ubi consulueris, mature facto opus est. Hanc sententiam Salustianam Aristoteles ut proverbialem refert libro Moralium Eudemiorum quinto et Nicomachiorum sexto : Καί φασι πράττειν μὲν δεῖν ταχὺ τὰ δόξαντα, βουλεύεσθαι δὲ βραδέως, [Eth. Nic.] id est Et aiunt quidem mature faciunda, quae decreta sint, caeterum lente cunctanterque deliberandum. Diogenes Laertius hujus dicti auctorem facit Biantem. In hanc sententiam copiosius diximus in proverbio Σπεῦδε βραδέως . Laudatur hoc nomine Datames apud Aemilium Probum, quod ubi cogitasset, facere audebat cogitata, solitus cogitare, prius quam conari.