II. 3. Aut ter sex, aut treis tesserae. lxvi

Ἢ τρὶς ἕξ, ἢ τρεῖς κύβοι, id est

Aut ter sex, aut treis tesserae.

Si quando significabimus nos extrema periclitari velle et aut plane vincere, aut prorsum vinci, hoc adagio tempestiviter utemur. Sumptum est a vetusto tesserarum lusu, in quo qui novem jecisset, is modis omnibus superabat ; qui treis, is longissime aberat a victoria. Nam antiquiores tribus tesseris uti consueverant, non quemadmodum nunc, duabus. Tesseram autem etiam jactum ipsum appellant, qui nonnunquam plenus est, interdum inanis. Itaque jactus ter trium felicissimus erat, trium inanis. Meminit hujus adagionis Julius Pollux libro De rerum vocabulis nono. Porro tesseras easdem esse cum iis, quos Graeci κύβους appellant, testis est A. Gellius libro primo, capite XX : Κύβος enim, inquiens, est figura ex omni latere quadrata. Quadrantales sunt, inquit M. Varro, tesserae, quibus in alveolo luditur, ex quo ipsae appellatae κύβοι. Zenodotus paroemiam hanc citat ex Pherecratis fabula, cui titulus Myrmecanthropi. Est enim clausula carminis trochaici. Suidas et Aeschylum adducit ex Agamemnone :

Τὰ δεσποτῶν γὰρ εὖ πεσόντα θήσομαι

Τρὶς ἓξ βαλοῦσα τῆσδε ἐμῆς φρυκτωρίας,

id est

Nam res herorum faxo ut optime cadant,

Ter sex ubi phryctoriae jaciam meae.

Usurpatum est a Platone libro De legibus ultimo : Τί οὖν δὴ ποιητέον ἐχόντων τούτων οὕτως, ὦ ξένε ; Τὸ λεγόμενον, ὦ φίλοι, ἐν κοινῷ καὶ μέσῳ ἔοικεν ἡμῖν κεῖσθαι, καὶ εἴπερ κινδυνεύειν περὶ τῆς πολιτείας ἐθέλομεν συμπάσης, ἢ τρὶς ἕξ, φασίν, ἢ τρεῖς κύβους βάλλοντας πάντα ποιητέον, id est Itaque cum hoc in loco res fuerint, quid faciendum censes, hospes ? Juxta id quod vulgo dicitur, amici, visum est nobis par esse, uti rem in publicum et in commune conferamus, velimusque de universa repub. supremum subire discrimen, nihilque non facere, ita ut vel ter sex, vel treis talos jaciamus.

Index Adagiorum