II. 3. Herculana balnea. lxv

Ἡράκλεια λουτρά, id est Herculana balnea, de impendio ferventibus balneis dicebatur, quales legimus et thermas Neronianas. Aristophanes in Nebulis :

Ποῦ ψυχρὰ δῆτα πώποτ᾿ εἶδες Ἡράκλεια λουτρά;

id est

Ubi nam frigida unquam vidisti Herculana balnea ?

Interpres adscribit Ibycum auctorem esse Vulcanum muneris vice submisisse Herculi fervida balnea, atque inde omnia calida balnea Herculana dici coepta. Testatur idem Athenaeus lib. XII. Porro Aristotelis in Problematis, sectionis XXIIII probl. ultimo, ostendit hujusmodi balnea apud veteres habita sacra, propterea quod ex sulphure ac fulmine, rebus natura sacris, proveniant. Pisandrus autem tradit Minervam Herculi fesso calidum balneum suppeditasse. Unde fit verisimile, proverbium recte dici posse, quoties aetate aut labore quopiam fatigatis ministerium paulo diligentius ad refocillandas vires adhibetur. Nam Plato lib. De legibus sexto γεροντικὰ λουτρά, id est senilia balnea, calida vocat eaque senibus exhiberi jubet ; siquidem veteres frigida lavabant, calida balnea valetudinariis dumtaxat exhibebantur. At his temporibus aurigae quoque et nautae lavant in thermis ac Germani maximam vitae partem in hypocaustis transigunt pyraustarum instar. Pindarus quoque Olymp. XII meminit horum balneorum : Θερμὰ Νυμφᾶν λουτρὰ βαστάζεις, id est Calida Nympharum balnea frequentas, sive quod in ea civitate locus esset, cui nomen Calida balnea, sive quod ipse more Herculis post multa certamina exhausta jam refocillaretur calidis balneis, quas Nymphae Herculi laboribus fatigato submisisse feruntur. Porro corpus hominis magnopere revocari calidis balneis declarat in Nemeis, oda IV :

Οὐδὲ θερμὸν ὕδωρ τόσον γε μαλθακὰ τεύχει

Γυῖα, ὅσον εὐλογία φόρμιγγι συνάορος,

id est Ne calida quidem aqua aeque mollit ac refocillat membra, quantum laudatio citharae aptata.

Index Adagiorum