II. 3Lupus hiat.lviii
Λύκος ἔχανεν, id est Lupus hiat, dicebatur, si quis re multum sperata multumque appetita frustratus discederet. Aiunt enim lupum praedae inhiantem ritu late diducto accurrere, qua si frustretur, obambulare hiantem. Aristophanes in Lysistrata :
[Lys., 629] id estΟἷσι πιστὸν οὐδὲν εἰ μή περ λύκῳ κεχηνότι,
Item Lucianus in Gallo : Εἰσῄειν οὖν, μάτην λύκος χανὼν παρὰ μικρόν, [Gall., 2] id est Ingrediebar itaque, cum parum abfuisset, ut lupus hians discederem. Dionysius Sophista in epistola quapiam : Ἆρα μὴ λέληθα ἐμαυτὸν εἰς παροιμίαν ἐλθών, καὶ γέγονα λύκος χανὼν διὰ κενῆς; [Epist., 2] id est Num insciens in proverbium incidi factusque sum lupus frustra hians ? Apud Athenaeum libro decimo quarto citantur haec ex Eubulo :Quis nihil fidum ac tutum est, inhianti nisi lupo.
[Deipn.] id estἜπειγ᾿ ἔπειγε, μή ποθ᾿ ὡς λύκος χανὼν
Καὶ τῶνδ᾿ ἁμαρτὼν ὕστερον συχνὸν δραμῇς,
Properato, propera, more ne lupino hians
Frustratus his in posterum curras diu.