II. 3. Harena sine calce. lvii

Ut auctor est Suetonius, Caligulae Caesari usque adeo placebat ardor ac vis in dicendo, ut Senecae orationem sine calce harenam sit solitus appellare tanquam dissolutam ac nervis carentem et ordine, quae quodam modo compages est totius sermonis suo quidque loco disponens. Quanquam autem Caligula multa parum integrae mentis dedit argumenta, tamen in hoc judicio minimum aberravit a scopo. Seneca fertur impetu quodam, minime serviens ordini ; hoc inter egregias virtutes habet naevi. Male cohaeret harena, ni calcem admisceas. Confine illi, quod alio dictum est loco : Scopae dissolutae.

Index Adagiorum