II. 3Solus sapit.liii
Narrat Diogenes Laertius Chrysippum philosophum usque adeo sibi placuisse, ut consultus a quodam, cui potissimum filium suum philosophiae praeceptis instituendum traderet, sibi committendum responderit : Nam si quem, inquit, alium me praestantiorem arbitrarer, ipse apud hunc philosophiae darem operam. Unde et illud Homericum de eo vulgo jactatum fuisse, quod solus saperet, reliqui vero umbrae ferrentur. Est autem apud Homerum Odysseae K de vate Tiresia, cui uni Proserpina dederit, ut etiam vita defunctus saperet ; reliquas umbras volitare, et eas quidem nihil aliud quam umbras :
[Od., X, *] id estΤῷ καὶ τεθνειῶτι νόον πόρε Περσεφόνεια
Οἴῳ πεπνύσθαι, τοὶ δὲ σκιαὶ ἀΐσσουσιν,
Usurpatur et a Platone, tanquam proverbii loco ; unde licet conjicere carmen hoc Homeri unum fuisse ex iis, quae plurima Macrobius scribit adagionum instar solere celebrari. Sic et Cato senior de Scipione juniore pronuntiavit, ut narrat Plutarchus in Praeceptis civilibus ac rursum in Apophthegmatis Romanorum :Huic etiam extincto dederat Proserpina mentem,
Solus uti saperet, reliquis volitantibus umbris.
[Ap. Rom.] id estΟἶος πέπνυται, τοὶ δὲ σκιαὶ ἀΐσσουσι,
Apte dicitur de iis, qui tanto intervallo reliquos omneis post se relinquunt, ut illi nihil nisi umbrae prae his esse videantur planeque, quemadmodum Graeci dicunt, λῆρος καὶ φλυαρία, id est nugae deliriaque.Ille sapit solus, volitant alii velut umbrae.