Adagiorum Chiliades

Ad hoc referentia
Adagium 1252

II. 3Acetum habet in pectore.lii

Huic germanum est Plautinum illud in Bacchidibus :

Nunc experiar, sit ne acetum tibi cor acre in pectore.

[Bacch.] Legitur et alias apud hunc ipsum : Ecquid habet acetum in pectore ? pro eo, quod est Num sapit ? Num quid habet astutiae ? Num ut salsa, itidem et acida palatum juvant acuuntque et irritant stomachum ? [Pseud., 739] Horatius in Sermonibus acetum pro mordacitate dixit :

At Graecus, postquam est Italo perfusus aceto,

Persius exclamat.

[Serm., I, 7, 32] Et hoc ipsum : aceto perfundere, proverbii speciem habet ; sicut et illud ex Sermonibus Horatianis :

At idem, quod sale multo

[Serm., I, 10, 3] Urbem defricuit, charta laudatur eadem.