Adagiorum Chiliades

Adagium 1251

II. 3Salsitudo non inest illi.li

Ἅλμη οὐκ ἔνεστιν αὐτῷ, id est Salsitas non inest illi. In infacetos et fatuos ac stupidos. Sal enim primum maximeque commune condimentum videtur. Plinius libro trigesimo primo indicat, metaphoram esse sumptam ab usu salis, quod in omnibus cibis sit condimenti vice et aviditatem invitet : Ergo hercle, inquit, vita humana sine sale nequit degere adeo necessarium elementum est, ut transierit intellectus ad voluptates animi quoque, nam ita sales appellantur ; omnisque vitae lepos et summa hilaritas laborumque requies non alio magis vocabulo constat. [Hist. Nat.] Atque hinc insulsa oratio, quae nihil habeat leporis, et insulsus homo, moribus inelegantibus. Contra salsum dicterium, quod acrimonia quadam mordeat, et sales vocant festiviter et argute dicta, non sine illecebra quadam mordacitatis : Seneca non vult sales nostros dentatos esse. Quintilianus Institutionum libro sexto capite De risu : Salsum, inquit, in consuetudine pro ridiculo tantum accipimus. Natura non utique hoc est, quanquam et ridicula oporteat esse salsa. [Inst.] Nam et Cicero omne, quod salsum, ait esse Atticorum, non quia sint maxime ad risum compositi, et Catullus, cum dicit :

Nulla in tam magno est corpore mica salis,

[Carm.] non hoc dicit, nihil in corpore ejus esse ridiculum. Salsum igitur erit, quod non erit insulsum, velut quoddam simplex orationis condimentum, quod sentitur latente judicio, et velut palatum excitat, quod et a taedio defendit orationem. Sane tamen, ut ille in cibis paulo liberalius aspersus, si tamen non sit immodicus, adfert aliquid propriae voluptatis, ita hi quoque in dicendo habent quiddam, quod nobis faciat audiendi sitim. Hactenus ille. Porro Catulli carmen, quod Fabius citat, sic habet :

Quintia formosa est multis ; mihi candida, longa,

Recta est : haec et ego singula confiteor.

Totum illud formosa nego, nam nulla venustas,

Nulla in tam magno corpore mica salis.

[Carm.] Quo quidem in loco stultissime carpit Fabium Catullianus interpres, quasi poetae verba parum perpenderit, cum ipse dormitans Fabii verba parum perpenderit. Negat enim Fabius salsum vocari, quidquid ridiculum sit, etiam si vulgo sic usurparent indocti. Allusit ad hoc adagium Terentius in Eunucho : Qui habet salem, / qui in te est, [Eun.] fatuum militem et insipidum intelligi volens, cui postea, simili ironia Atticam tribuit eloquentiam. M. Tullius Philippica II : At etiam quodam loco facetus esse voluisti. Quam id, dii boni, non decebat ! In quo est tua culpa nulla, aliquid enim salis ab uxore mima trahere potuisti. [Att.] Salem dixit festivitatem. Refertur a Diogeniano [Paroem.] et Zenodoto. [Coll.]