II. 3. Tanquam in speculo. Tanquam in tabula. l

Hyperbolae proverbiales sunt et hae : Καθάπερ ἐν κατόπτρῳ, καὶ ὥσπερ ἐν γραφῇ, id est Tanquam in speculo, tanquam in tabula. De re vehementer evidente perspicuaque. Terentius in Adelphis :

Denique

Inspicere tanquam in speculum vitas omnium

Jubeo.

Plato libro De legibus X : ὡς ἐν κατόπτροις, id est tanquam in speculis. Propterea quod inter multa, quae rerum referunt imagines, velut aqua, aes politum, gemmae quaedam, nihil aeque perspicue reddit simulachra, ut vitrum plumbo sublitum. Nam vitrum quidem, ut rarum ac pellucidum, maxime capax est imaginum, verum acceptas non perinde continet ob pellucentiam ; proinde sublitum plumbum ob nigrorem aliquem naturaeque densitatem sistit impressam imaginem neque dilabi sinit. Evanescunt enim simulachra non secus atque candelae lumen in sole, quoties excipiuntur in corpore nimium tenui perspicuoque velut in aere, pura aqua, crystallo vitroque non obscurato corporis alicujus oppositu. Rursum in nimium densis et obscuris non haerent, velut in silice lignove. Proinde natura, sollertissima rerum omnium architectrix, oculum animantium ad speculorum imaginem finxisse videtur, quippe quae parti pellucenti nigrorem quendam adjunxit a tergo, quo sublato protinus tollatur et videndi facultas. Unde scite dictum est illud, ut speculum oculus est artis, ita oculum esse naturae speculum. Illud miraculo dignum, speculum non modo clarissime repraesentare simulachra rerum omnium, quaecumque objecta sunt, verum etiam intervalla, colores, motus, breviter res ipsas poene dixerim evidentius, quam sunt, hoc uno discrimine, quod adversa refert. Cujus causa haec est, quod species, quae a corpore solido per aerem manat ad speculi superficiem, simplex puraque est, unde fit, ut non alia sit aversa quam adversa. Quibus de rebus acutissime multa disseruit Ambrosius Leo Nolanus noster in Quaestionibus suis. Jam ars picturae a rudibus initiis profecta eo subtilitatis excrevit, ut non oculis hominum, sed etiam avibus imposuerit effeceritque, ut veras res esse crederent, quae coloribus erant fucata.

Index Adagiorum