I. 2. Figulus figulo invidet, faber fabro. xxv

Ab hac forma velut excipiendi sunt qui in eadem arte versantur, propterea quod inter hos artificii similitudo magis aemulationem conciliat quam benevolentiam. Quorum mutuam inter ipsos invidiam Hesiodus in opere, cui titulus Opera et dies, compluribus metaphoris indicavit haud tamen damnans id genus artificum concertationem, immo probans ac laudans. Proposuerat enim poeta duplex aemulationis genus, quorum alterum sit utile pulchrumque mortalibus alterum foedum ac perniciosum. Hoc homines ad rixas ac bella concitari propter opum honorumque certamina, illo vero tanquam exemplis propositis ad industriam et honestas artes expergefieri. Honestam igitur aemulationem his verbis describit  :

Ζηλοῖ δέ τε γείτονα γείτων

Εἰς ἄφενον σπεύδοντ᾿· ἀγαθή δ᾿ ἔρις ἥδε βροτοῖσιν.

Καὶ κεραμεὺς κεραμεῖ κοτέει καὶ τέκτονι τέκτων,

Καὶ πτωχὸς πτωχῷ φθονέει καὶ ἀοιδὸς ἀοιδῷ.

Quos versus longe elegantissimos in hoc dumtaxat vertimus, ut intelligantur. Nam venustatem vix quisquam assequatur, nedum ego :

Semper vicinus vicino est aemulus, hunc ut

Condere cernit opes properantem gnaviter, atqui

Concertatio conducit mortalibus ista.

Odit ita fabrumque faber figuloque molestus

Est figulus ; mendico protinus invidet alter

Mendicus, cantor cantorem lividus odit.

Usurpatur cum alias frequenter apud diversos auctores tum apud Aristotelem libro Moralium secundo. Rursum ejusdem operis libro octavo paroemiae vice refertur : Κεραμεῖς πάντας τοὺς τοιούτους ἀλλήλοις φασὶν εἶναι, id est Omneis ejusmodi figulos inter sese aiunt esse. Figulos invidos dixit nimirum alludens ad Hesiodium adagium. Item Rhetoricorum libro tertio : Ὄθεν εἴρηται Καὶ κεραμεὺς κεραμεῖ, id est Unde dictum est Et figulus figulo. Citat ibidem et hunc senarium, haud scio ex quo poeta :

Τὸ συγγενὲς γὰρ καὶ φθονεῖν ἐπίσταται,

id est

Etenim invidere didicit ipsa affinitas.

At est similitudo, quam in Symposiacis Plutarchus μάχιμον dicit, hoc est bellacem ac pugnacem, qualis est gallorum gallinaceorum qualisque est inter sophistas, mendicos, poetas, cantores, et ob hoc vetat id genus hominum in conviviis conjugi, ne quid oriatur rixae ; est altera, quam ἐπιεικῆ vocat, cujusmodi est graculorum inter se. Ad hanc pertinent nautae, agricolae, venatores, aliptici. Atque ob id recte copulantur in accubitu. Ad haec amantes, nisi contingat eos eandem amare.

Index Adagiorum