II. 3. Optimum non nasci. xlix

Venustissimam et omnium literis celebratam sententiam usurpat Plinius Secundus in praefatione septimi libri, ubi collectis innumerabilibus tum nativitatis nostrae periculis, tum vitae incommodis ita concludit : Itaque multi extitere, qui non nasci optimum censerent aut quam ocissime aboleri. Hanc M. Tullius a Sileno profectam scribit, quam libro De consolatione sic extulit teste Lactantio : Non nasci longe optimum nec in hos scopulos incidere vitae. Proximum autem, si natus sis, quam primum mori et tanquam ex incendio effugere violentiam fortunae. Citat idem Lactantius duos hos senarios Graecos, quos Athenaeus libro Dipnosophistarum tertio ostendit esse Alexidis comici :

Τὸ μὴ γενέσθαι μὲν κράτιστόν ἐστ᾿ ἀεί·

Ἐπὰν γένηται δ᾿, ὡς τάχιστ᾿ εἶναι τέλος,

id est

Haud unquam in auras prodiisse potissimum est ;

Aboleri, ubi sis natus, ilico proximum est.

Adducit et Theognidem :

Ἀρχὴν μὲν μὴ φῦναι ἐπιχθονίοισιν ἄριστον

Μηδ᾿ ἐσιδεῖν αὐγὰς ὀξέος ἠελίου,

Φύντα δ᾿ ὅπως ὤκιστα πύλας Ἀΐδαο περῆσαι,

id est

Non nasci omnino primum est mortalibus atque

Haud unquam solis cernere triste jubar,

Verum ubi sis natus, quam primum invisere Manes.

Citatur et ex Euripide :

Ἐγὼ τὸ μὲν δὴ πανταχοῦ θρυλλούμενον

Κράτιστον εἶναί φημι, μὴ φῦναι βροτῷ,

id est

Quod ubique celebre est, dictum ego verum puto,

Homini esse prorsus optimum non nascier.

Succinit huic Menander :

Ὃν οἱ θεοὶ φιλοῦσιν, ἀποθνήσκει νέος,

id est

Quem diligent dii, juvenis ille tollitur.

Extat in hanc sententiam epigramma Posidippi sive, quemadmodum aliis placet, Cratetis Cynici et huic e diverso respondens Metrodori. Quae quoniam elegantissima sunt, non gravabor adscribere. Cratetis est hujusmodi :

Ποίην τις βιότοιο τάμοι τρίβον ; Εἰν ἀγορῇ μὲν

Νείκεα καὶ χαλεπαὶ πρήξιες, ἐν δὲ δόμοις

Φροντίδες. Ἐν δ᾿ ἀγροῖς καμάτων ἅλις, ἐν δὲ θαλάσσῃ

Τάρβος. Ἐπὶ ξείνης, ἢν μὲν ἔχῃς τι, δέος

Ἢν δ᾿ ἀπορῇς, ἀνιηρόν. Ἔχεις γάμον, οὐκ ἀμέριμνος

Ἔσσεαι· οὐ γαμέεις, ζῇς ἔτ᾿ ἐρημότερον.

Τέκνα πόνοι, πήρωσις ἄπαις βίος. Αἱ νεότητες

Ἄφρονες, αἱ πολιαὶ δ᾿ ἔμπαλιν ἀδρανέες.

Ἦν ἄρα τοῖν δοιοῖν ἑνὸς αἵρεσις· ἢ τὸ γενέσθαι

Μηδέποτ᾿ ἢ τὸ θανεῖν αὐτίκα τικτόμενον.

Id nos ex tempore sic utcumque vertimus :

Quodnam iter humanae cupias insistere vitae ?

Quoquo te vertas, omnia plena malis.

Litigiis causisque forum strepit usque molestis,

Perpetua cruciat sollicitudo domi.

Enecat assiduis rus triste laboribus ; undas

Et freta si sulces, mille pericla premunt.

Viventi peregre si res tibi suppetit ampla,

Cuncta miser metues nec bene tutus ages ;

Rursum si vacuae pendebunt aere crumenae,

Ut durum ac miserum est hospitem egere virum !

Conjugium sequeris, quanta hic te cura sequetur !

Desolatus eris, si sine conjuge eris.

Si tollis subolem, multo educenda labore est ;

Non tolles orbi lumine vita vacat.

Si juvenis fueris, vaga et inconsulta juventa est ;

Viribus effeta est cana senecta suis.

Ergo quid reliquum est, quaeso, nisi, sanus ut optes

Alterutrum : aut nunquam tristibus e sinibus

Materni prodisse uteri, aut ubi protinus illinc

Exieris, Stygias abdier in latebras ?

Metrodori sic habet huic diversum :

Παντοίην βιότοιο τάμοις τρίβον. Εἰν ἀγορῇ μὲν

Κύδεα καὶ πινυταὶ πρήξιες, ἐν δὲ δόμοις

Ἄμπαυμ᾿. Ἐν δ᾿ ἀγροῖς φύσιος χάρις, ἐν δὲ θαλάσσῃ

Κέρδος. Ἐπὶ ξείνης, ἢν μὲν ἔχεις τι, κλέος·

Ἢν δ᾿ ἀπορῇς, μόνος οἶδας. Ἔχεις γάμον, οἶκος ἄριστος

Ἔσσεται· οὐ γαμέεις, ζῇς ἔτ᾿ ἐλαφρότερος.

Τέκνα πόθος, ἄφροντις ἄπαις βίος. Αἱ νεότητες

Ῥωμαλέαι, πολιαὶ δ᾿ ἔμπαλιν εὐσεβέες.

Οὐκ ἄρα τῶν δισσῶν ἑνὸς αἵρεσις· ἢ τὸ γενέσθαι

Μηδέποτ᾿ ἢ τὸ θανεῖν. Πάντα γὰρ ἐσθλὰ βίου.

Quod ipsum etiam ad hunc modum vertimus :

Quamlibet immo viam vitae ingrediare licebit : Undique blanditur plurima commoditas.

Contio si placet atque forum, hinc uberrima famae

Materia, hinc ingens gloria colligitur,

Hic bene tractandis prudentia callida rebus

Exeritur ; rursum vita quieta domi est.

Rura petis, vario illic oblectamine mentem

Naturae facies pascet amoena tuam ;

Dulcia praedives lucra suppeditaverit aequor.

Si peregre vivis resque tibi superest,

Multus honos comitatur ; habes nihil, ergo pudoris

Est minus : ipse tibi conscius unus eris.

Uxor ducta tibi est, domus optima proinde futura est ;

Non ducta est, curis exoneratus ages.

Si tibi dulce patris cognomen pignora nata

Donant, et quod ames, unde et ameris, erit ;

Orbus ages, orbi est sine sollicitudine vita,

Quam patribus sobolis ferre alitura solet.

Ut constant viridi roburque vigorque juventae,

Commendat pietas sic sua canitiem.

Nil igitur video causae, cur alterutrum optes :

Aut nasci nunquam, aut interiisse statim,

Quandoquidem humanae quae tandem est portio vitae

Non optanda bonis atque adamanda suis ?

Extat in hanc sententiam et Ausonii carmen non inelegans, in quo collectis omnibus hujus vitae malis concludit ad hunc modum :

Ergo

Optima Graiorum sententia : quippe homini aiunt

Non nasci esse bonum aut natum cito morte perire.

In hac opinione videntur et Thraces fuisse, quibus mos erat in lucem aeditos lacrimis prosequi, mortuos conviviis et tripudiis. Hujus rei meminit Quintilianus Institutionum oratoriarum libro quinto, item Plinius et Valerius Maximus. Herodotus in quinto Historiae suae libro, a quo haec fabula profecta est, ait Trausos gentem esse Thracibus finitimam, quae caetera quidem cum Thracum moribus concordet, unum illum habeat peculiare, quod aedito infante propinqui circumsidentes cum ploratu commemorent, quantum calamitatum illi sit perferendum vitam ingresso ; contra, defunctum hominem cum lusu laetitiaque efferant recensentes, quam multis malis subductus sit. Plutarchus De audiendis poetis e tragico quopiam hos senarios refert, quos Aristides in Themistocle Euripidis esse docet :

Τὸν φύντα θρηνεῖν, εἰς ὅσ᾿ ἔρχεται κακά,

Τὸν δ᾿ αὖ θανόντα καὶ πόνων πεπαυμένον

Χαίροντας εὐφημοῦντας ἐκπέμπειν δόμων,

id est

Plorare natum ut maxima ingressum mala,

At mortuum vitaeque subductum malis

Efferre laetos gratulantesque aedibus.

Senserunt veteres vitam humanam per se miseram et calamitosam esse. Proinde Homerus passim δειλοὺς βροτούς, id est miseros mortales, appellat, et hunc aemulatus Maro :

Optima quaeque dies miseris mortalibus aevi

Prima fugit.

Menander apud Stobaeum sufficere putat ad calamitosi nomen, ut homo sis :

Ἄνθρωπος· ἱκανὴ πρόφασις εἰς τὸ δυστυχεῖν.

Homerus Iliados Ω :

Ὣς γὰρ ἐπεκλώσαντο θεοὶ δειλοῖσι βροτοῖσι,

Ζώειν ἀχνυμένους,

id est

Sic etenim statuere dei mortalibus aegris,

Ut vivant curis districti.

Idem Iliados P :

Οὐ μὲν γάρ τί πού ἐστιν οἰζυρώτερον ἀνδρὸς

Πάντων, ὅσσα τε γαῖαν ἔπι πνείει τε καὶ ἕρπει,

id est

Nil aeque miserum est ut homo, quaecumque animantum

Vitalesque trahunt auras serpuntque per arva.

Sophocles in Oedipo Colonaeo :

Μὴ φῦναι τὸν ἅπαντα νικᾷ λόγον,

id est

Non nasci omnem superat rationem.

Eleganter et Menander apud Plutarchum libello De animi tranquillitate :

Ἄρ᾿ ἐστὶ συγγενές τι λύπη καὶ βίος,

id est

Cognata sunt haec sibi, dolere ac vivere,

quod hominum vita suapte natura multis molestiis sit obnoxia. Nec illepide Plautus in Bacchidibus :

Vixisse nimio satius est quam vivere.

Index Adagiorum