II. 3. Jucundi acti labores. xliii

Jucundi acti labores. M. Tullius libro De finibus bonorum et malorum secundo : Quid, si etiam jucunda memoria praeteritorum malorum, ut proverbia nonnulla veriora sint quam vestra dogmata ? Vulgo enim dicitur : Jucundi acti labores. Ex ipsa hominum natura sumptum adagium. Est enim hoc insitum omnibus, ut jucunda cuique sit anteactorum malorum aut periculorum secura recordatio commemoratioque, praesertim insignium, fatalium et quae cum turpitudine conjuncta non sint, veluti bellorum, naufragiorum atque id genus discriminum. Unde dictum est ab Horatio :

Gaudent ubi vertice raso

Garrula securi narrare pericula nautae.

Hoc proverbium, ortum ab Homero ceu fonte, a diversis deinde scriptoribus varie est usurpatum. Extat autem apud hunc Odysseae libro decimo quinto :

Νῶι δ᾿ ἐνὶ κλισίῃ πίνοντέ τε δαινυμένω τε

Κήδεσιν ἀλλήλων τερπώμεθα λευγαλέοισιν

Μνωομένω. Μετὰ γάρ τε καὶ ἄλγεσι τέρπεται ἀνήρ,

Ὅς τις δὴ μάλα πολλὰ πάθῃ καὶ πόλλ᾿ ἐπαληθῇ,

id est

At nos in scamnis vescentes atque bibentes

Tristibus inter nos recreemus pectora fatis

Commemorando. Etenim fit, uti post gaudeat actis,

Aspera quisquis multa tulit per multa vagatus.

Citatur et locus hic et proverbium ab Aristotele Rhetoricorum libro primo, ubi commemorat, quae cuique natura vel jucunda sint, vel molesta. Vergilius Homerum aemulatus : Forsan et haec olim meminisse juvabit. Item in tragoediis Seneca : Quod fuit durum pati, meminisse dulce est. Circumfertur Graecis et hujusmodi trimeter proverbialis :

Ὡς ἡδὺ τοῖς σοφοῖσι μεμνῆσθαι πόνων,

id est

Memoria dulcis jam peracti olim mali.

Cicero videtur indicare sumptum ex Euripide : Nec male, inquit, Euripides (concludam, si potero, Latine, Graecum enim hunc versum nostis omneis) :

Suavis est laborum praeteritorum memoria.

Constat versus, si pro suavis legas suave, nisi malis priscorum more elidere s aut, quod est commodissimum, omittere verbum est (nisi mavis subjicere post laborum).

Index Adagiorum