II. 3. Adversum necessitatem ne dii quidem resistunt. xli

Ἀνάγκῃ οὐδὲ θεοὶ μάχονται, id est Necessitati ne dii quidem resistunt. Haec sententia Simonidi tribuitur. Sumpta est ex Homero. Refertur duobus locis a Platone, libris De legibus septimo et quinto : Ἀλλ᾿ ἔοικεν ὁ τὸν θεὸν πρῶτον παροιμιασάμενος εἰς ταῦτ᾿ ἀποβλέψας εἰπεῖν, ὡς οὐδὲ θεὸς ἀνάγκῃ μήποτε φανῇ μαχόμενος, id est Sed apparet eum, qui primum admiscuit deum proverbio, haec spectasse, cum dicit, quod ne deus quidem unquam visus est cum fato pugnare. Idem in Convivio : Πολλὰ δὲ καὶ δεινὰ τοῖς θεοῖς ἐγίγνετο, ὡς λέγεται, διὰ τὴν τῆς ἀνάγκης βασιλείαν, id est Multa vero et acerba diis acciderunt, ut dicitur, ob necessitatis regnum. Item libro De legibus quinto scribit : τὴν ἀνάγκην οὐδὲ τοὺς θεοὺς βιάζεσθαι, id est ne deos quidem cogere posse necessitatem. T. Livius : Pareatur necessitati, quam ne dii quidem superant. Palladius : Necessitas feriis caret. Euripides in Helena :

Λόγος γάρ ἐστιν οὐκ ἐμός, σοφῶν δ᾿ ἔπος,

Δεινῆς ἀνάγκης οὐδὲν ἰσχύειν πλέον,

id est Namque illud est sapientium dictum, haud meum :

Nihil necessitate dira fortius.

Extat apud Graecos versus proverbialis :

Ὑπὸ τῆς ἀνάγκης πάντα δουλοῦται τάχα,

id est

In servitutem cuncta agit necessitas.

Euripides in Hecuba : Στερὰ γὰρ ἀνάγκη, id est Rigida namque necessitas. Horatius :

Si figit adamantinos

Summis verticibus dira necessitas

Clavos...

Poetae necessitatem deam faciunt, Parcarum matrem, quae et ipsae ineluctabiles atque inexorabiles vocantur. Hanc necessitatem philosophi fatum appellant, quae est aeterna rerum series necessario cohaerentium, cui veluti cedens Juppiter apud Maronem : Fata, inquit, viam invenient ; et tragicus quidam apud Senecam :

Ducunt volentem fata, nolentem trahunt.

Index Adagiorum