II. 3. Ingens telum necessitas. xl

Ingens telum necessitas. De re inevitabili. Livius primae decadis libro quarto  : Necessitate, quae ultimum ac maximum telum est, superiores estis. M. Tullius lib. De amicitia : Nec vero negligenda est fama, nec mediocre telum ad res gerendas existimare oportet benevolentiam civium. Utitur eodem adagio quodam in loco Plinius avunculus. Est aliquoties apud Livium : Huic rei aliud invenietur telum, et Eam rem hoc telo maxime parabant, ut pro consilio rationeque ac via gerendi negotii capi videatur. Fortassis sumpta metaphora a venantibus, qui telo appetunt, quod capere volunt. Unde et certa dicentur tela consilia, quae nunquam fallunt.

Index Adagiorum