II. 3. Accipit et glebam erro. xxxvi

Δέχεται καὶ βῶλον ἀλήτης, id est

Accipit et glebam erro.

Hemistichium carminis heroici, dici solitum in eos, qui nihil gravantur aut aspernantur, sed, quidquid datur, quantumlibet pusillum, id boni consulunt. Neque intempestive dicetur etiam in illos, qui rerum inopia laborantes quidvis undecumque libenter accipiunt, donec ad fortunam commodiorem emergant. Originem adagionis ad hujusmodi casum referunt : Aletes quidam Corintho pulsus adhortante oraculo tentavit, si posset in patriam redire. Atque interim rustico cuipiam factus obvius cibum mendicavit. Ille ludibrii, opinor, causa glebam ex agro sublatam porrexit. Aletes eam tanquam felix omen accipiens effatus est : Δέχεται καὶ βῶλον Ἀλήτης. Hujus Aletae mentionem facit et in Corinthiacis Pausanias. Plutarchus in Problematibus haud omnino dissimilem historiam recenset, unde proverbium ortum videri queat : Enianes, inquit, post sedes jam saepius aliunde alio transmutatas tandem in agrum Inacho vicinum descenderunt, quem id tempus Inachienses et Achaei obtinebant. Oraculum autem proditum erat, si in agrum eos recepissent, futurum, ut veteres incolae pellerentur, novi vero, si quid a volentibus accepissent, agrum retinerent. Temo quidam igitur inter Enianes vir sollers et catus sumpta pera mendici habitu ad Inachienses accessit. Ibi cum per risum et contumeliam rex mendicanti cibum caespitem dedisset, in peram conjecit ac velut eo contentus statim e conspectu se subduxit, nec praeterea quidquam rogavit. Seniores tum rei novitate, tum oraculi recordatione submoniti rege adito censent hominem neutiquam esse negligendum nec e manibus omittendum. Quod ubi sensisset ille, fuga sibi consuluit : votaque protinus hecatombe et Apolline invocato furtim abiit. Postea congressi praelio Enianes pulsis Achaeis et Inachiensibus, illorum agros occupaverunt. Haec ferme Plutarchus. Itaque competet in illos quoque, qui magnum quiddam molientes quidvis et patiuntur et faciunt, ut voti sui compotes aliquando fiant.

Index Adagiorum