II. 3. Scytharum oratio. xxxv

Scytharum feritas apud Graecos in proverbium cessit, ut quidquid agreste, quidquid barbarum ac saevum intelligi vellent, id Scythicum appellarent. Est apud Lucianum, cum aliis aliquot locis, tum in meretricio dialogo Chelidonii et Drosae : Τὰ μὲν ἄλλα ἡ ἀπὸ Σκυθῶν ῥῆσις, id est Reliqua quidem Scytharum oratio. Sentit in calce literarum fuisse quiddam mitius dictum, reliqua nihil prae se ferre humanitatis. Quidam inde natum existimant, quod Scythae Dario regio nihil aliud responderint quam κλαίειν, id est ut ploraret, quae quidem ipsa etiam vox in proverbium abiit, ut plorare jubeamus, quos contemnimus. Aelianus in Epistolis : Ἔστω σοι τοίνυν ἡ ἀπὸ Σκυθῶν λεγομένη ἀπόκρισις αὕτη· Ἐγὼ μαίνομαι καὶ φρονῶ, καὶ μισῶ τὸ τῶν ἀνθρώπων γένος, id est Itaque Scytharum, sicuti vocant, responsum hoc tibi sit : Ego insanio et sapio, et odi mortalium genus. Diogenes Laertius in Vitis philosophorum putat hoc proverbium natum esse ab Anacharsidis asperitate. Nam is Scytha natus inter celebres philosophos habitus est Athenis. Sed vero proximum est quod refert Athenaeus libro duodecimo : Scytha olim opibus ac deliciis florentes in tantam venisse ferociam, ut quoscumque populos adissent, summas nares viris amputarent ; horum mulieres Thracum uxoribus corpora subulis pingerent ; denique cunctis sub illorum dominatu lacrimosa fuerit servitus, ut in posteros derivatum sit proverbium : ἡ ἀπὸ Σκυθῶν ῥῆσις, id est Scythica jussio sive praescriptio, et ἀποσκυθίσαι dicatur ferro caesariem amputare (quod praeter Athenaeum indicat et Stephanus). Denique σκύθρωψ et σκυθπωπός pro torvo, tristi, austero ac truculento ab ejus gentis moribus dictum videtur, et σκύζεσθαι irasci, quod ea gens ut supra modum iracunda.

Index Adagiorum