II. 3. Tibicinis vitam vivis. xxxiv

Αὐλητοῦ βίον ζῇς, id est Tibicinis vitam vivis, in eum jaciebatur, qui laute quidem, sed alieno viveret sumptu. Tibicines enim, quoniam in sacris olim adhibebantur, adesse solent et in cenis pontificialibus, idque immunes. De hoc hominum genere, ni fallor, sentit Aristoteles, quaerens in Problematis, quamobrem τεχνῖται Διονυσιακοί, id est artifices Bacchanales, vix unquam bonae frugis esse consueverint. Reddit autem triplicem rationem : sive quod necessariis artibus magnam vitae partem occupati non dant operam philosophiae praeceptis, sive quod assidue in deliciis ac voluptatibus vitam agunt, sive quod egestas etiam ipsa ad vitia propellit. Problema refertur a Gellio lib. Noctium Atticarum XX. De tibicinibus, qui Roma Tibur secesserant, narrat T. Livius primae decadis libro nono : Posteaquam perpelli nequibant, inquit, consilio haud abhorrente ab ingeniis hominum eos aggrediuntur. Die festo alii alios per speciem celebrandarum cantu epularum invitant et vino, cujus avidum ferme genus est, oneratos sopiunt atque in plaustra somno victos conjiciunt ac Romam deportant. Nec prius sensere, quam plaustris in foro relictis plenos crapulae lux eos oppressit. Refertur a Diogeniano et Suida. Musice vivere dixit Plautus pro eo, quod est voluptariam et otiosam agere vitam. Huc respexit Terentius : Vide, otium et cibus quid faciat alienus. Item Alexis apud Athenaeum in Commorientibus :

Οὕτω τι τἀλλότρι᾿ ἐσθίειν ἐστὶ γλυκῦ,

id est

Usque adeo dulce est devorare non tua.

Et illud apud eundem Theopompi :

Εὐριπίδου τἄριστον οὐ κακῶς ἔχον

Τἀλλότρια δειπνεῖν τὸν καλῶς εὐδαίμονα,

id est

Sane eleganter dixit hoc Euripides,

Felicem eum esse, aliena qui usque cenitet.

Index Adagiorum