II. 3. Influit quod exhauritur. xxxiii

Ἐπιρρεῖ τὸ ἐξαντλούμενον, id est Adfluit quod exhauritur. Ubi quis frustra sumit operam in re quapiam. Lucianus in Sectis : Ἐπιρρεῖ, κατὰ τὴν παροιμίαν, τὸ πρᾶγμα ἐξαντλούμενον, ἐς τὸ ἔμπαλιν ἢ τῶν Δαναίδων πίθος, id est Influit, juxta proverbium, negotium, dum exhauritur, ac diversum quiddam accidit atque in Danaidum dolio. De philosophiae studio loquitur, in quo quantumlibet operae sumpseris, nunquam tamen deest quod te laboribus exerceat, et labor laborem serit, et juxta Sophoclem,

Πόνος πόνῳ πόνον φέρει,

id est

Labore laborem fert labor.

Zenodotus carmen proverbiale recenset hujusmodi :

Ἄλλην μὲν ἐξηντλοῦμεν, ἡ δ᾿ ἐπεισρέει,

id est

Exhausimus quidem illam, at influit altera.

Sumptum a nautis, navi pertusa frustra sentinam exhaurientibus, tantum humoris accipientibus fissuris, quantum ab illis educitur. Videtur ad hanc paroemiam allusisse Plato libro de legibus septimo : Τί οὖν πολλὴ αὔξη, ὅτ᾿ ἂν ἐπιρρέῃ; id est Quid igitur multum augmentum, cum affluat ? Quem sane locum adducit Athenaeus libro Dipnosophiston quinto : Κατὰ γὰρ αὐτὸν δὴ τὸν Πλάτωνα ἐπιρρεῖ δὴ ὄχλος μοι τοιούτων Γοργόνων, id est Siquidem, juxtam ipsum jam Platonem, adfluit mihi turba talium Gorgonum. Seneca libro De ira secundo : Nunquid ille, cujus navigium multam undique laxatis compagibus aquam trahit, nautis ipsique navigio irascitur ? Occurrit potius, et aliam excludit vim, deinde aliam egerit, manifesta foramina praecludit, latentibus et ex occulto sentinam ducentibus labore continuo resistit ; nec ideo intermittit, quia quantum exhaustum est, subnascitur. Apud Athenaeum libro quarto, cum in convivio post lentem rursus aliter cocta lens apponeretur, quidam alludens ad proverbium ait :

Καὶ τὴν μὲν ἐξηντλοῦμεν φακῆν, ἡ δ᾿ ἐπεισρέει,

id est

Exhauseramus lentem, at influit altera.

Non dissidet ab illo, Τοῦ πρώκτου περιγινομένου.

Index Adagiorum