Adagiorum Chiliades

Ad hoc referentia
Adagium 1231

II. 3Quot servos habemus, totidem habemus hostes.xxxi

Macrobius in Cenis Saturnalibus : Unde putas arrogantissimum illud manasse proverbium, quod jactatur, totidem nobis hostes esse, quot servos ? Non habemus illos hostes, sed facimus. [Sat.] Meminit et Seneca epistola quadragesima septima, cujus verba sublegisse videtur Macrobius, ut est omnium auctorum vere fucus. Admonet adagium, ne quid fidamus illis neve ex animo nobis amicos arbitremur, qui nos metu colunt. Admonet idem Plato libro De legibus sexto, propterea quod servorum animus nequaquam integer sit, sed mentis dimidium iis ademerit Juppiter, Homero teste, quos servituti fecit obnoxios. Verus autem amor libertatis est alumnus, odit vero quisquis metuit. Unde genuinum quoddam odium insitum videtur servis in dominos. Quadrabit et in principes tyrannidem in suos exercentes. Verba Platonis sunt haec : Οὐ γὰρ ὑγιὲς οὐδὲν ψυχῆς δούλης. Οὐ δεῖ γὰρ οὐδὲ πιστεύειν αὐτοῖς τὸν νοῦν κεκτημένον. Ὁ δὲ σοφώτατος τῶν ποιητῶν φησιν·

Ἥμισυ γάρ τε νόου ἀπαμείρεται εὐρύοπα Ζεὺς

Ἀνδρῶν, οὓς ἂν δὴ κατὰ δούλιον ἦμαρ ἕλῃσι,

[Leg., VI, 776e] id est Nihil enim integrum neque sanum habet animus servilis. Nam nihil oportet credere his hominem, qui sapiat, siquidem poeta doctissimus ait :

Dimidio mentis deprivat Juppiter illos,

Servilis quoscumque viros sors ceperit unquam.

Ad hunc modum referuntur a Platone. Caeterum aliter habentur apud Homerum, Odysseae P, nimirum hunc in modum :

Ἥμισυ γάρ τ᾿ ἀρετῆς ἀποαίνυται εὐρύοπα Ζεὺς

Ἀνέρος, εὖτ᾿ ἄν μιν κατὰ δούλιον ἦμαρ ἕλῃσι.

[Od., XVII, *] Asinius Capito apud Festum Pompeium, nam is quoque proverbii facit mentionem, existimat hominum errore perperam fuisse pronuntiatum, propterea quod verisimilius sit sic esse dictum initio : Quot hostes, tot servi, quod capti victique ad servitutem adducebantur ; unde etiam dicta mancipia. [Sign. Verb., Budapest p. 348, « quod servitute hostes »]