II. 3. Sophocles. Laudiceni. xxx

Qui ad ostentationem dicebant aut recitabant, vulgato convicio Sophocles et Laudiceni dicebantur. Adagium natum, ut apparet, aetate Plinii minoris, cujus verba paulo altius repetemus, quo planius proverbii sententiam intelligere liceat. Nam in epistola quadam adulescentium quorundam ridiculam in agendis causis arrogantiam et ambitionem taxans sic ait : At Hercule ante memoriam meam, ita majores natu solent dicere, ne nobilissimis quidem adulescentibus locus erat, nisi aliquo consulari producente. Tanta veneratione pulcherrimum munus colebatur. Nunc refractis pudoris et reverentiae claustris omnia patent omnibus. Nec inducuntur, sed irrumpunt. Sequuntur auditores actoribus similes, conducti et redempti mancipes. Convenitur a conductis et redemptis in media basilica, ubi tam palam sportulae quam in triclinio dantur. Ex judicio in judicium pari mercede transitur. Inde jam non inurbane Σοφοκλεῖς, ἀπὸ τοῦ σοφοὺς καλεῖσθαι vocantur. Iisdem Latinum nomen impositum est : Laudiceni. Hactenus Plinius. Utroque verbo notantur, qui facundi dici malebant et videri quam esse. Sophocles enim Graece dicitur ἀπὸ τοῦ σοφὸς καὶ κλέος, at illi dedita opera perperam interpretabantur : ἀπὸ τοῦ σοφοὺς καλεῖσθαι, id est ab eo, quod sapientes vocarentur. In hoc igitur est allusio festiva ad poetae tragici nomen, in Laudiceni vocabulo ad gentis nomen alluditur.

Index Adagiorum