I. 2. Semper graculus assidet graculo. xxiii

Ἀεὶ κολοιὸς πρὸς κολοιὸν ἱζάνει, id est

Adsidit usque graculus apud graculum.

Refertur a Diogeniano proverbialis senarius notaturque ab Aristotele libro Rhetoricorum, quem modo citavimus, ubi inter alia complura hujus sententiae proverbia hoc quoque commemorat. Item libro Moralium octavo καὶ κολοιὸς ποτὶ κολοιόν, id est et graculus, inquit, ad graculum. Graecis est trochaicus dimeter, haud dubium quin ex poeta quopiam decerptus. Eleganter usurpavit adagium Gregorius in quadam ad Eudoxium epistola : Κολοιὸν δὲ ποτὶ κολοιὸν ἱζάνειν καὶ τῆς παροιμίας ἀκούεις, id est Graculum autem assidere graculo audis et a proverbio. Porro graculorum conventus olim notos fuisse testatur M. Varro libro De re rustica III. Unde Plutarchus in libro De polyphilia : Οὐκ ἀγελαῖόν ἐστιν οὐδὲ κολοιῶδες, id est Non armentarium est neque graculeum. Quin huic avi nomen inditum a κολάω, quod est conglutino. M. Varro graculos quoque Latinis inde dictos vult, quod gregatim volent. Quintilianus non probat asseverans dictionem ab avium voce confictam.

Index Adagiorum