II. 3. Amyris insanit. xxix

Ἄμυρις μαίνεται, id est Insanit Amyris. Allegoria proverbialis, qua recte utemur, ubi quis sub insaniae praetextu rebus suis consulit, aut ubi quis solus periculum prospiciens in tempore sibi cavet, creditus interim vulgo desipere ; deinde rerum eventus docet illum unum sapuisse. Ut haec sit vox velut opprobrantis socordiam iis, qui sibi non prospexerint mature neque sapere coeperint nisi accepto vulnere. Zenodotus ab historia natum ait hujusmodi : Cum Sybaritae florerent opibus, quendam Delphos emandarunt, qui de rerum suarum successu sciscitaretur oraculum. Responsum est evertendam Sybaritarum fortunam, ubi plus honoris habere coepissent hominibus quam diis. Evenit deinde, ut servus a domino vapulans nequicquam ad deorum aras confugisset, post, ad heri monumentum confugiens, liberaretur a plagis, ut alibi dictum est. Quod simul atque conspexisset Amyris, collectis rebus suis in Peloponnesum demigravit, reliquis interim Sybaritis hominem velut insanum ridentibus. Postea idem ob fictam insaniam miraculo fuit et proverbio locum fecit. Citatur ab Eustathio in secundo Iliados libro ; citatur autem ex Pausaniae rhetorico dictionario. Addit quosdam Thamyrim hunc appellare, quosdam Amyrim, abjecto thita. Solet autem more hominum evenire, ut vati tum demum habeatur fides ac laudetur, posteaquam ipsis jam premimur malis. Proinde Cassandra in tragoedia quapiam loquitur ad hunc modum, citante Plutarcho :

Καὶ πρὸς παθόντων κἀν κακοῖσι κειμένων

Σοφὴ κέκλημαι, πρὶν παθεῖν δὲ μαίνομαι,

id est

Sapiensque dicor his, malum qui sentiunt ;

Porro, antequam illud sentiant, insanio.

Index Adagiorum