II. 3. Servilis capillus. xxviii

Ἀνδραποδώδη τρίχα ἐπιδεικνύειν, id est Servilem capillum prae se ferre, dicuntur qui agrestibus et inelegantibus sunt moribus. Inde ductum, quod Athenis servi manumittendi capitis pilos deradebant. Plato scribit in Alcibiade, quosdam serviles pilos in animo gestare, indoctos et stupidos significans. Citantur apud Suidam haec ex auctore nescio quo : Πολλῶν συνειλεγμένων ἀνδρῶν, οὐδὲ τὰ πάθη κατεσταλμένων, ἀλλ᾿ ἔτι τὴν ἀνδραποδώδη τρίχα, φασίν, ἐπιδεικνυμένων, id est Multis collectis viris, neque compositis affectibus, sed qui servilem, ut aiunt, capillum adhuc prae se ferrent. Plinius libro undecimo, capite trigesimo septimo, rem prodigiosam tradit, homines quosdam hirsuto corde nasci. Pliniana verba sunt haec : Hirto corde gigni quosdam homines produnt nec alios fortiores esse industria, sicut Aristomenem Messenium, qui trecentos occidit Lacedaemonios. Ipse convulneratus et captus semel per cavernam latomiarum evasit, angustos vulpium aditus secutus. Iterum captus, sopitis custodibus somno, ad ignem advolutus lora cum corpore excussit. Tertio capto Lacedaemonii corpus dissecuere causa videndi, hirsutumque cor repertum est.

Index Adagiorum