II. 3Iniquum petendum, ut aequum feras.xxvi
Huic affine, quod recenset Quintilianus Institutionum oratoriarum libro quarto : Nec omnino sine ratione est quod vulgo dicitur : iniquum petendum, ut aequum feras. [Inst.] A negotiatoribus ductum videri potest, qui callide merces longe minoris licentur, et multo pluris indicant quam pro dignitate, quo precium saltem aequum accipiant. Non fugit haec sententia Syrum illum Terentianum in Adelphis, cum Sannionem lenonem astu tractans postulat, ut puellam Aeschino dimidio precii tradat, atque hac arte efficit, ut leno sortem solidam percupide et rogans etiam accipiat. [Adelph.] Jactatur et vulgo verbum hujusmodi : Qui annititur, ut auream quadrigam sibi comparet, unam certe rotam assequetur. Equidem arbitramur huc allusisse Senecam libro De beneficiis septimo : Quae, inquit, ideo petimus ultra modum, ut ad verum suum redeant. [Benef.] Cum dicimus : meminisse non debet, hoc volumus intelligi : praedicare non debet, nec jactare, nec gravis esse. Pulchre Seneca depinxit naturam hyperboles.