II. 3.Summum cape et medium habebis.xxv
Ἄκρον λαβὲ καὶ μέσον ἕξεις, id est
Hemistichium carminis heroici. Ubi quod obscurius et perplexius dictum significabant, admonentes rem attentius expendendam, hoc proverbio consueverunt uti. Zenodotus hinc natum tradit : Aeginetis patria pulsis de quaerenda sede consulentibus oraculum, responsum est hoc aenigmate :Summa cape et medio potieris.
[Coll.] atque illos cacumine quodam montis occupato, circa medium incoluisse. Potest et in hanc accommodari sententiam, ut admoneamur ad res summas et egregias eniti, sic enim futurum, ut ad mediocritatem perveniamus. Summum animo destinandum, ut saltem modicis potiamur. Fit enim plerumque nescio quo modo, ut exitus citra spem et scopum praestitutum consistant. At hodie theologi quidam Aristotelici docent, quatenus liceat admittere divitias, quatenus ludere aleam, quatenus belligerari, quatenus ulcisci, cum longe satius esset divitiarum bellique et voluptatum studium modis omnibus detestari. Ita fieri poterat, ut hoc moderatius sequeremur ; nunc, dum mediocribus sumus contenti, longe infra mediocritatem dilabimur.Ἄκρον λαβὲ καὶ μέσον ἕξεις,