II. 3. De curru delapsus. xxii

Ἐξημαξομένος, id est de curru delapsus. In hodiernum quoque vulgo durat adagium in eum, qui oblitus propositi alio se transfert, aut qui in sententia labascit, ut De curru delapsus dicatur, quemadmodum ab asino delapsus. Aristophanes in Ranis : Ἐξαμαξομένη φρήν, id est Animus a curru decidens, hoc est aberrans ab instituto. Natum apparet a fabula Phaethontis, quem ferunt curru excussum. Siquidem animus velut auriga corporis est et corpus ceu vehiculum. Est et apud Platonem de animabus e coelo delapsis, quod curribus suis essent excussae.

Index Adagiorum