II. 3. Ovo prognatus eodem. xxi

Fortassis simpliciter dictum est ab Horatio : Ovo prognatus eodem, quandoquidem ad fabulam respicit Ledae, quae gravida ex Jove in cygnum converso ovum peperit, unde gemini prognati, Castor et Pollux. Id ovum Pausanias in Laconicis refert ostendi apud Lacedaemonios suspensum taeniis a testudine templi. Verum si quis hoc dictum deflectat ad iisdem natos parentibus aut ab eodem eruditos praeceptore, aut ita consimilibus ingeniis, ut eodem ovo nati videri possint, nihil aeque fuerit proverbiale, veluti si dicas : Vultus, ingenium, mores, facta ac prorsus omnia sic huic cum hoc conveniunt, ut jures eodem prognatos ovo. Aristoteles libro De generatione animalium quinto ostendit id juxta naturam fieri, ut ex eodem ovo duo pulli nascantur, et quidem perfecti, si vitelli membrana dirimantur. Iidem si cohaereant et confundantur, fetum edi monstrosum.

Index Adagiorum