II. 3. Ranis vinum praeministras. xx

Βατράχοις οἰνοχοεῖς, id est Ranis vinum infundis, in eum dicebatur, qui id ministraret, quo nihil esset opus ei, cui exhiberetur : veluti si quis apud indoctos multa de philosophia disserat. Ranis enim nihil opus vino, aqua palustri magis gaudentibus. Explicatur adagium a Zenodoto, Suida, Diogeniano. Pherecrates apud Athenaeum in Corianno : Ἔρρ᾿ ἐς κόρακας, βατράχοις οἰνοχοεῖν σε δεῖ, id est Abi in malam rem, ranis pocillari te oportuit. Objurgat enim pincernam, quod quatuor vini cyathis duos infuderit aquae. Unde licet conjicere proverbium in hos quoque convenire, qui vinum immodica diluunt aqua, ita ut aquam, non vinum, bibere videantur ranarum ritu.

Index Adagiorum