II. 3Vinum senem etiam vel nolentem saltare compellit.xix
Ac rursus ibidem hoc item carmen proverbio jactatum scribit :
id estΟἶνος ἄνωγε γέροντα καὶ οὐκ ἐθέλοντα χορεύειν,
Admonet nihil esse tam ineptum neque tam alienum, ad quod non incitet ebrietas. Subjicit et aliud carmen non dissimilis sententiae :Vina senem, ut nolit, cogunt ductare choreas.
id estΟἶνος καὶ φρονέοντας ἐς ἀφροσύνην ἀναβάλλει,
Idem libro quarto Dipnosophistarum adducit proverbium ex Eripho quodam comoediarum scriptore :Insanire facit sanos quoque copia vini.
[Deipn.] id estΛόγος γάρ ἐστ᾿ ἀρχαῖος οὐ κακῶς ἔχων·
Οἶνον λέγουσι τοὺς γέροντας, ὦ πάτερ,
Πείθειν χορεύειν οὐ θέλοντας,
Huc pertinet illud Platonis libro De legibus primo : Οὐ μόνον ἄρ᾿, ὡς ἔοικε, ὁ γέρων δὶς παῖς γίγνοιτ᾿ ἄν, ἀλλὰ καὶ ὁ μεθυσθείς, [Leg.] id est Itaque, ut videtur, non solum senex fuerit bis puer, verum etiam temulentus. Item Horatius :Recte vetusto dicitur proverbio,
Quod vina senibus persuadent, o pater,
Uti, velint nolint, choreas ductitent.
[Epist., I, 15, 21]Quod me Lucanae juvenem commendet amicae.