II. 3. Vinum caret clavo. xviii

Athenaeus eodem libro de potationibus disserens hujusmodi proverbium eleganter vulgo dici solere scribit : Τὸν οἶνον οὐκ ἔχειν πηδάλια, id est Vinum non habere clavum, propterea quod ebrietas nihil consulte neque moderate vel dicit, vel facit. Obruitur enim ratio, quae clavi vice sobrios moderatur ac gubernat. Huc pertinet Ovidianum illud :

Nox et Amor vinumque nihil moderabile suadent : Illa pudore vacat, Liber Amorque metu.

Non illepidum est quod apud Athenaeum lib. undecimo refert Xenophon, apud Persas fuisse vetitum, ne προχοίδας inferrent in convivium (id apparet fuisse vasculi genus, quo vinum e cratere ministri effunderent in cyathum). Id factum est, ne supra modum bibentes et animi et corporis viribus destituerentur. Et addit eum morem adhuc apud illos servari, nec enim inferri prochoidas, sed nihilo secius tantum illos bibere, ὥστε ἀντὶ τοῦ εἰσφέρειν αὐτοὶ ἐκφέρονται, ἐπειδὰν μηκέτι δύνωνται ὀρχούμενοι ἐξιέναι, id est pro eo, quod non inferuntur prochoides, ipsi efferuntur, postea quam non amplius possunt exire saltantes. Itaque vinolentia nullis minus ignoscenda est, quam qui reipublicae clavum moderantur, hoc est regibus et magistratibus. Et divinae literae vetant vinum dari regibus. Nec vinum, nec somnus convenit assidentibus clavo, sed interdum nulli magis indulgent vino somnoque.

Index Adagiorum