II. 3. Episcythizare. xvii

Ἐπισκυθίζεσθαι. Lacedaemoniorum adagio dicitur pro eo, quod est vinum merum intemperantius bibere. Et Achaeus in Aethone Satirico Σκυθιπιεῖν sive, ut in quibusdam exemplaribus legitur, Σκυθιστὶ πιεῖν dixit pro eo, quod est ἀκρατοπιεῖν, hoc est meracius bibere. Athenaeus libro decimo Dipnosophistarum ex Herodoto et Chamaeleonte auctoribus refert Cleomenem regem Spartanum cum Scythis agentem consuetudinem et illorum ἀκρατοποσίαν, id est meripotationem, imitantem, in insaniam versum fuisse, quemadmodum interpretantur Spartani. Locus est apud Herodotum lib. sexto, cui titulum fecit Erato, addens hinc natum apud eosdem Spartanos vulgare dictum, ut si quando velint ζωρότερον πίνειν, hoc est intemperantius bibere, dicant : Ἐπισκύθισον, hoc est Minimum infundito aquae, pro eo quod dicendum erat : Ἐπίχυσον, id est Infunde aquam. Apud eundem libro undecimo Hieronymus Rhodius docet σκυθίσαι dictum pro μεθύσαι, et Athenaeus dubitat, num a Scythis scyphus, id est poculi genus, habeat nomen, ut σκύφος dictum sit quasi σκύθος, nam vocem sic immutatam ostendit apud auctores extare. Quin et illud addit, Lacedaemonios, cum sentirent barbaros Asiaticos omnia dolis agere, vice Thimbronis eo legasse Dercyllidam, quod is nihil haberet sinceritatis Laconicae, sed ingenium subdolum ac ferum, existimantes huic non posse dari verba, quem ob id Σκύθον appellarunt Lacedaemonii, quasi Σκύφον. Scythae autem, et Thraces ἀκρατοπόται vocantur, id est meribibi, unde plerumque convivia illorum sanguinolenta sunt et tumultuosa. Apud eundem Anacreon, ni fallor, ἀκρατοποσίαν Σκυθικὴν πόσιν appellat, quod Callimachus verbo composito dixit ζωροποτεῖν. Atque utinam hic mos plus quam barbaricus intra Scytharum ac Thracum fines constitisset nec ad nos usque dimanasset ! Non enim solum bibimus intemperanter, verum etiam cogimus alios ad bibendum et recusantem ferro adorimur, cum inhumanius poene sit cogere ad bibendum, qui non sitiat, quam sitientem submovere a potu ; quemadmodum eleganter apud Athenaeum libro decimo dixit Sophocles :

Τὸ πρὸς βίαν πίνειν

Ἶσον κακὸν πέφυκε τῷ διψᾶν βίᾳ,

id est

Cogi ad bibendum non minus grave est malum,

Quam si quis acrem perpeti cogat sitim.

Commode deflectas licebit ad cujusvis rei intemperantem et immodicum usum.

Index Adagiorum