II. 3. Citius in navi cadens a ligno exciderit. xvi

Θᾶττον ἄν τις ἐν πλοίῳ πεσὼν διαμάρτοι ξύλου, id est Citius alicui in navigio cadenti lignum defuerit. Hyperbole proverbialis, qua tantam ubique copiam significamus, ut, quocumque te vertas, occurrat, quod quaeris. Etenim, cum navis ipsa undique sit lignea, non potest non in lignum incidere, quisquis in ea cadit. Lucianus in Bis accusato : Ὥστε, κατὰ τὴν παροιμίαν, θᾶττον ἄν τις ἐν πλοίῳ πεσὼν διαμάρτοι ξύλου, ἤ, ἔνθ᾿ ἂν ἀσπίδῃ ὁ ὀφθαλμός, ἀπορήσῃ φιλοσόφου, id est Itaque, juxta proverbium, citius fiet, ut in navi lapsus non incidat in lignum, quam ut, quocumque aspexerit oculus, philosophum desideret. Taxat Lucianus philosophorum turbam tantam, ut omnia ubique plena videantur nec liceat effugere.

Index Adagiorum