II. 3. Ne ad aures quidem scalpendas otium est. xv

Proverbialis est hyperbole : cum ne minimum quidem otii superesse significamus, dicimus nec tantillum vacui temporis esse, quod ad scalpendas aures sit satis. Lucianus in Bis accusato : Οὐδ᾿ ὅσον κνήσασθαι τὸ οὖς, φασί, σχολὴν ἄγων, id est Ac nec tantisper otiosus, ut aurem, sicut aiunt, scalpere vacet.

Index Adagiorum