II. 3. Boeotis vaticinare. xi

Βοιωτοῖς μαντεύσαιο, id est Boeotis vaticinare, abominantis est sermo, perinde ut dicimus Hostibus ista vaticinare : Capiti cane talia demens / Dardanio, et :

Hostium uxores puerique caecos

Sentiant motus orientis Austri et

Aequoris nigri fremitum,

et :

Hostibus eveniant convivia talia nostris.

Aptius autem dicetur in eum, qui tristia vaticinatur, si quando precabimur, ut ea in ipsius caput recidant. Zenodotus ab eventu natum scribit, Heraclidem allegans auctorem : Olim, inquit, cum Thebani de belli eventu consulerent oraculum, vates, quae tum Dodonae responsitabat, ait eos fore victores, si quid impie patrassent. Itaque consultorum quidam arreptam Myrtilam, nam id mulieris fatidicae nomen, in lebetem aqua calida ferventem, qui forte inibi aderat, injicit. Sunt qui narrent Bombum divinum quendam, Thebanis de belli successu sciscitantibus respondisse futurum, ut quam plurimos vincerent, si prius quempiam e ducibus immolassent, at illos Bombum ipsum interemptum immolasse atque hinc ortum proverbium.

Index Adagiorum