II. 3Boeotica aenigmata.ix
Βοιώτια αἰνίγματα, id est Boeotica aenigmata, dicebantur oblique atque obscure dicta quaeque perdifficile percipi possent. Sumptum a fabula Sphingis, monstri Thebani. Ea proposuit Oedipo aenigma hujusmodi : Τετράπους, δίπους καὶ πάλιν τρίπους, id est Quadrupes, bipes ac rursum tripes. Id Oedipus interpretatus est hominem esse, qui puer manibus quoque pedum vice nititur, deinde confirmato gradu duobus pedibus se sustinet, donec aetas decrepita baculum ceu tertium pedem addat. Extat epigramma Sphingis aenigma complectens ad hunc modum :
[Anth. Graec., XIV, 64] id estἜστι δίπουν ἐπὶ γῆς καὶ τέτραπον, οὐ μία φωνή,
Καὶ τρίπον. Ἀλλάσσει δὲ φυὴν μόνον, ὅσσ᾿ ἐπὶ γαῖαν
Ἑρπετά· κινεῖται ἀνά τ᾿ αἰθέρα καὶ κατὰ πόντον.
Ἀλλ᾿ ὁπόταν πλείστοισιν ἐπειγόμενον ποσὶ βαίνῃ,
Ἔνθα τάχος γυίοισιν ἀφαυρότατον πέλει αὐτοῦ,
Hesiodus itaque in secundo Georgicon libro vetulum ac senio jam incurvum tripedem hominem appellat : Τότε δὴ τρίποδι βροτῷ ἶσοι, [Op.] id est Tunc jam tripedi mortali similes.Est bipes in terris et quadrupes, haud eadem vox,
Et tripes. Immutat speciem hoc ex omnibus unum,
Quaecumque in terris reptant : volat aethera circum
Perque mare. Ast ubi jam pedibus compluribus auctum
Accelerat gressum, vietis tum maxima membris
Segnities ac torpor adest minimumque vigoris.