II. 3. Domesticus testis. vi

Οἴκοθεν ὁ μάρτυς, id est Domesticus testis. Ubi quis ipse sese laudat, quasi domi testem habeat, non aliunde adductum. Huic autem testium generi quam minima fides haberi solet ac legibus ceu suspecti rejiciuntur. Paulus Pandectarum libro II, titulo De testibus, capite penultimo : Testes, quos accusator de domo produxerit, interrogari non placuit. Rursum Codic. libro IV, eodem titulo : Etiam jure civili domestici testimonii fides improbatur. Lucianus in Jove Tragoedo : Εὖγε, οἴκοθεν ὁ μάρτυς, φασίν, id est Euge, domo adductus testis, ut dici solet. Huc allusisse videtur Seneca ad Lucilium, cum scribit in hunc modum  : Exspecta me pusillum et de domo fiet remuneratio, nisi quis malit illic dono legere. Sunt Graeci scriptores, qui dicant hoc adagium convenire in eos, qui prius mentiti postea verum confitentur, veluti adacti conscientia, quae pectoris testis est. Sic Plutarchus τὴν οἴκοθεν κρίσιν vocat animi judicium, quod non corrumpitur. Nec hinc multum abhorret, quod est apud M. Tullium De oratore libro II : Tertium vero illud, clamare contra, quam deceat et quam possit, hominis est, ut tu, Catule, de quodam clamatore dixisti, stultitiae suae quam plurimos testes domestico praeconio colligentis. Domesticum praeconium appellavit, quod ipse suam stultitiam traduceret. Idem in ejus libri principio : Quos tum ut pueri refutare domesticis testibus : patre et C. Aculeone, propinquo nostro, et L. Cicerone patruo, solebamus. Hic simpliciter domesticos testes appellat propinqua cognatione junctos. Nihil autem magis domesticum esse potest quam sua cuique conscientia. Idem M. Tullius Cicero libro Epist. famil. II ad Caelium, cujus initium Raras tuas : Mea vero officia ei non defuisse tu es testis, quoniam οἴκοθεν ὁ μάρτυς, ut opinor, accidit Phania. Nam ita legendum suspicor, tametsi nonnulli lacunam expleverant his vocibus : κωμικὸς μάρτυς, nisi forte pro κωμικός magis placet οἰκιακός. Idem in oratione pro L. Flacco : Neque in toto Aemonensium testimonio, sive hic confictum est, ut apparet, sive missum domo est, ut dicitur, commovebor. Terentius : Ego hanc domi conjecturam facio.

Index Adagiorum