II. 3. Aut quimque bibe, aut treis, aut ne quatuor. i

Athenaeus libro decimo de bibacitate disputans scribit adagium hujusmodi vulgo fuisse celebratum :

Ἢ πέντε πίνειν, ἢ τρία, ἢ μὴ τέτταρα,

id est

Aut quimque bibe, aut tria, aut ne quatuor.

Praescribit modum diluendi vini. Haec autem temperatura maxime placebat antiquis, ut quimque vini cyathis duo adderentur aquae aut duobus unus. Hujus rei testem citat Ionem poetam, qui scripserit vatem quendam Palamedi praedixisse Graecos navigaturos, qui treis cyathos ad unum biberent. Idem Nicocharem in Amymone : Χαῖρε πέντε καὶ δύο, id est Salve quimque et duobus. Praeterea Amipsiam :

Ἐγὼ δέ, Διόνυσος, πᾶσιν ὑμῖν εἰμι πέντε καὶ δύο,

id est

Ego autem Bacchus, omnibus vobis quimque et duo.

Verum hac de re copiosius aliquanto Plutarchus τῶν Συμποσιακῶν decade tertia, testans convivialibus cantiunculis celebratum fuisse ἢ πέντε πίνειν, ἢ τρία, ἢ μὴ τέσσαρα, ne quis temere Plauti verba commutet, nam apud hunc quoque referuntur. Atque in hanc rem jocatur Ariston, quemadmodum in musica hemiolii proportio symphoniam reddit diapente, dupla symphoniam efficit, quae dicitur diapason, at eam, quae vocatur diatessaron, symphoniam esse praeter caeteras hebetem et obscuram et epitrito constare, itidem et in bibendi harmoniis treis esse symphonias vini ad aquam : diapente, διὰ τριῶν et diatessaron. Nam diapente symphoniam ex hemiolio constitui, si treis aquae cyathi duobus vini cyathis admisceantur. Quod si duobus admisceas duos, dupli proportionem exsistere. Diatessaron harmoniam fore, si uni vini cyatho treis aquae cyathos addideris ; atque hic esse epitritum, quae proportio pertineat ad treis magistratus in prytaneo sapientes ac sobrios aut ad dialecticos, cum adductis superciliis de suis anxiis argutiis disputant. Jam si duos uni admisceas, tonum nasci maxime turbulentum et, ut appellat ipse, ἀκροθώρακα,

Chordas moventem non movendas mentium,

propterea quod per hunc nec omnino sobrios esse licet, nec stultitiam mero immergere. Quod si duo tribus addideris, harmoniam exsistere omnium maxime musicam, ut quae somnos invitet, tranquillitatem ac summam quietem inducat. His ita per jocum dictis adjecit Plutarchi pater priscos Jovi duas addidisse nutrices, Iten et Adrastiam, Junoni unam, nempe Euboeam, Apollini duas, Alethiam et Corythaliam, Baccho vero plures, quod hunc deum oporteat pluribus Nympharum mensuris mansuefactum ac domitum moderatiorem ac mitiorem reddere. Significat autem vinum multa aqua diluendum. Meminit hujus adagii Plautus in Sticho, servos compotantes inducens :

Sed interim, stratege noster, cur hic cessat cantharus ?

Vide, quot cyathos hos bibimus. Tot, quot digiti sunt tibi in manu.

Cantio est Graeca : Καὶ πέντε πῖνε, καὶ τρία πῖνε,ἢ μὴ τέτταρα.

Quanquam hic Plauti locus non caret suspicione mendi. Quod autem prohibet Graeca cantio, ne quatuor biberet, ad veterum superstitionem pertinet, qua creditum est impares numeros ad omnia efficaciores esse, id quod Plinius intelligi putat in febribus dierum observatione. Porro de quaternione vitato in poculis idem libro XXVIII, cap. VI, scribit ad hunc modum : Numerum quoque quaternarium Democritus condito volumine, et quare quaterni cyathi sextariive non essent potandi. Huc nimirum allusit Horatius libro Odarum tertio :

Da lunae propere novae,

Da noctis mediae, da puer auguris

Murenae. Tribus aut novem

Miscentur cyathis pocula commodis.

Qui Musas amat impares,

Ternos ter cyathos attonitus petet

Vates. Treis prohibet supra

Rixarum metuens tangere Gratia,

Nudis juncta sororibus.

Item Ausonius :

Ter bibe vel toties ternos, sic mystica lex est,

id est Aut treis cyathos ad numerum Gratiarum, aut novem ad numerum Musarum.

Index Adagiorum