II. 2. Quaevis terra patria. xciii

Πᾶσα γῆ πατρίς, id est

Quaevis terra patria,

hemistichium est oraculi quondam redditi Meleo Pelasgo de victoria consulenti, cujus meminit et Mnaseas, teste Zenodoto, et Dionysius Chalcidensis. Admonet adagium virum sapientem ac bonum, ubicumque gentium vixerit, felicem esse. Unde et Socrates interrogatus, cujatis esset, κοσμικόν, id est mundanum, se esse respondit. Idem innuit Aristophanes in Pluto, cum ait :

Πατρὶς γάρ ἐστι πᾶσ᾿, ἵν᾿ ἂν πράττῃ τις εὖ,

id est

Illic enim patria est, ubi tibi sit bene.

Dicuntur haec a Mercurio cupiente vel coelo relicto in Chremyli jam divitis ascisci familiam : usque adeo credebat ibi demum esse patriam homini, ubicumque feliciter ageret, illic exilium, ubi parum commode viveret. Fertur hic quoque versiculus proverbialis :

Τοῖς γὰρ καλῶς πράσσουσι πᾶσα γῆ πατρίς,

id est

Solum omne patria, prospere quicumque agit.

Cicero Tusculanarum quaestionum libro quinto significat esse dictum Teucri ex tragoedia quapiam : Itaque ad omnem rationem Teucri vox accommodari potest : Patria est, ubicumque est bene.

Index Adagiorum