II. 2. Alia Lacon, alia asinus illius portat. lxxxvi

Ἄλλα μὲν Λάκων λέγει, ἄλλα δὲ Λάκωνος ὄνος φέρει, id est Alia quidem Lacon dicit, alia Laconis asinus portat. Effertur apud quosdam et ad hunc modum paroemia : Ἄλλα μὲν Λεύκων, ἄλλα δὲ Λεύκωνος ὄνος φέρει id est Alia Leucon, alia Leuconis asinus portat. In eos dicebatur, quorum oratio dissentiret a factis. Natum aiunt ab hujusmodi quodam eventu : Agricola quispiam, nomine Leucon, solitus est utres melle plenos storeis obvolvere. Rogatus autem ab exactoribus vectigalium, quid nam portaret, ordeum se portare respondebat, videlicet quo minus pecuniae persolveret. Sed cum evenisset aliquando, ut lapsus in terram asinus onus effudisset, accurrerunt exactores in reponendis sarcinis auxilio futuri. Verum ubi interim cognovissent mel in utribus esse, non ordeum, Leuconem obtorto collo abduxerunt, tanquam qui se debito vectigali fraudasset, atque illud ridentes addiderunt : Alia Leucon, alia portat asinus. Nam in nonnullis codicibus dicit non additur atque ita mea sententia dictum festivius redditur. Ea vox postea versa est in adagionem. Refertur a Zenodoto et a Diogeniano.

Index Adagiorum