II. 2Carpet citius aliquis quam imitabitur.lxxxiv
Μωμήσεταί τις μᾶλλον ἢ μιμήσεται, id est
Senarius hic Apollodori pictoris operibus inscribi consuevit, qui primus umbrarum imitationem invenit. Refertur ad hunc modum :Reprehendet aliquis citius atque imitabitur.
Apte dicetur de re quapiam artis absolutae atque inimitabili. Porro res egregias multo proclivius est carpere quam aemulari. Caeterum est elegans προσονομασία in duabus vocibus Graecanicis : μωμήσεται et μιμήσεται, quae cum sono minime distent, tamen res declarant longe diversissimas. Huc allusit Plin. lib. XXXVII. cap. XI : Imitati multi, aequavit nemo. [Hist. Nat.] Theognis in eandem sententiam :Μωμήσεταί τις θᾶσσον ἢ μιμήσεται.
[Eleg.] id estΜωμεῦνται δέ με πολλοί, ὁμῶς κακοὶ ἠδὲ καὶ ἐσθλοί,
Μιμεῖσθαι δ᾿ οὐδεὶς τῶν ἀσόφων δύναται,
Carpunt me plures docti indoctique, imitari
Nos indoctorum de grege nemo valet.