II. 2. Quam quisque norit artem, in hac se exerceat. lxxxii

M. Tullius Tusculanarum quaestionum libro primo : Sed hic quidem, quamvis eruditus sit, sicut est, haec magistro concedat Aristoteli, canere ipse doceat. Bene enim illo proverbio Graecorum praecipitur :

Quam quisque norit artem, in hac se exerceat.

Hactenus Cicero. Est autem senarius iambicus admonens, ut, quarum rerum sumus periti, in his dumtaxat disputandis tractandisque versemur ; quarum vero sumus rudes, eas doctioribus concedamus, neque professionem alienam nobis vindicemus, neque in messem alienam mittamus falcem, neve sutores ultra crepidam judicemus. Apud A. Gellium Plato ex Euripide citat, sed in sensum non nihil diversum a Ciceroniano, nempe suo quemque vitae instituto studioque impensae delectari, quod in eo se laudem aliquam asecuturum confidat. Accidit, inquit, illis illud Euripidis : Qua in re clarus quisque est, ad eam properat, et diei partem illi plurimam impertit, in qua ipse se exsuperet ; contra, in qua stupidior ac nihili sit, inde effugit eamque contemnit. Porro verus, quem Latine refert M. Tullius, est apud Aristophanem in fabula, cui titulus Σφῆκες. Is est ejusmodi :

Ἔρδοι τις, ἣν ἕκαστος εἰδείη τέχνην,

id est

Quam quisque novit artem, in hac se exercitet,

quo quidem loco interpres admonet inter proverbia celebrari. Usurpavit Stratonicus citharoedus apud Athenaeum libro VIII, qui musico cuipiam, qui prius fuerat holitor, de harmonia cum ipso disputanti respondit :

Ἔρδοι τις, ἣν ἕκαστος εἰδείη τέχνην.

Quanquam in aeditione Aldina legitur ᾄδοι pro ἔρδοι. Ad hoc proverbium allusit Horatius ita scribens :

Navem agere ignarus navis timet. Abrotanum aegro

Non audet, nisi qui didicit, dare. Quod medicorum est,

Promittunt medici  ; tractant fabrilia fabri.

Scribimus indocti doctique poemata passim.

Idem in epistola ad vilicum :

Quam scit uterque, lubens censebo, exerceat artem.

Huc pertinet illud Pindaricum, quod refert Plutarchus in commentario, quem scripsit Περὶ τῆς εὐθυμίας :

Ὑφ᾿ ἅρμασιν ἵππος,

Ἐν δ᾿ ἀρότρῳ βοῦς, παρὰ ναῦν δ᾿ ἰθύνει τάχιστα δελφίς.

Κάπρῳ δὲ βουλεύοντι φόνον κύνα δεῖ τλάθυμον ἐξευρεῖν,

id est Equus in quadrigis, in aratro bos. Navem ocissime praevertitur delphinus. Apro caedem molienti inveniendus est canis laborum patiens. Videlicet significat ununquemque adhibendum ad id, quo valet. Athenaeus libro octavo : cum Ptolemaeus cum Stratonico citharoedo contentiosius disputaret de citharistica, Ἕτερον, ἔφη, ἐστίν, ὦ βασιλεῦ, σκῆπτρον, ἕτερον δὲ πλῆκτρον, id est Aliud est, inquit, rex, sceptrum, aliud plectrum. Et apud Plinium libro trigesimo quinto, cap. decimo, Apelles Alexandro Magno in officina multa imperite disserenti de pictura comiter suasit silentium admonens illum rideri a pueris, qui colores terebant.

Index Adagiorum